Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/45

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

Hellenicorum codicibus comparato fere omnis nititur. Cum tenue sit quod ex aliis Agesilai libris percipi potest et lacunae Vaticani ceteris omnibus sint communes, Thalheimi opinio, Vaticanum archetypum esse omnium, hic fortasse vera est. Mutinensis Agesilaum omittit. Eo magis est dolendum Stobaeum nihil fere ex hoc opusculo citasse. Duobus locis (i. 25 et ii. 5) ab Aristide recuperata est vera lectio.