Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/194

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

quae in nostris codicibus tradita est, cum in ceteris, tum maxime in duobus ultimis capitibus recensendis, a quibus nihil descripsit, in memoria est habendum. Ineptiarum enim quibus deformatur epilogus partem codicum nostrorum lacunis, alias mendis librariorum deberi veri simillimum est; neque omnia puto hodie coniectura sanari posse. Fateor me c. xii. 15 αὐτοὶ (cum Stob.) μὲν μαθήσεις καὶ μελέτας ἐπιπόνους ἔχουσι, σωτηρίαν δὲ ταῖς ἑαυτῶν πόλεσι <φέρουσι> praelaturum fuisse, nisi sententia sic conformata ab indole scriptoris abhorrere videretur: neque omnino placent ea quae c. xiii. 6 edidi.

Postremo, cum neque L neque O Cynegeticum contineat, nullos codices praeter A B M constanter adhibui. Recte addunt deteriores δι’ i. 17; εἰς bis cum Aeliano iv. 9; οἱ cum Stobaeo xii. 15: et ἀεννάους vi. 5; προσεῖναι viii. 5 corrigunt.



SIGLA
A = Vindobonensis IV 37
B = Vaticanus 989
M = Marcianus 511
det. = ceterorum codicum unus pluresve
[B] = B exesus