Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/190

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

Nuperrime autem G. Koertius de ea parte Cynegetici quae technica dicitur lucubrationem instituit, quam priusquam ad finem perduxisset morte est interceptus. Primum exposuit non modo dispositionem incommodam esse, sed ipsam doctrinam adeo mancam et obscuram ut venatoribus vix utilis esse posset. Et id quidem iure eum contendisse fatendum est: sed confirmat coniecturam nostram de huiusce libelli origine. Xcnophontis enim heres, homo studiorum certe rhetoricorum haud rudis, sed in scribendo parum habilis, rerum seriem, sicut in volumine sibi tradito perscriptam invenerat, integram servavit nec regulis ex sua scientia addere quidquam ausus est quod illustraret aut in ordinem idoneum redigeret.

At multa, inquit Koertius, in hac parte operis ita falsa sunt praecepta ut nullo modo a viro vere venandi perito. conscripta esse potucrint. Quam sententiam quominus pleno exemplorum numero exponeret et stabiliret fatis est prohibitus. Sed nonnulla saltem quae vituperavit aut vituperaturus erat controversa potius quam falsa esse dixerim. Suadet enim Cynegetici scriptor ut leporem, ubi a catulis captus sit, iis discerpendum tradat venator. Quod consilium reprehendit Koertius tamquam plane absurdum. At id ipsum commendat Blanius, vir haud minus quam Koertius artis venatoriae gnarus. Quid? In libro de Re Equestri Simonem laudat Xenophon quod pedum bonitatem in equo sonitu prodi docuerit: id quod perspicue falsam esse declarant Bourgelatus et Berenger. De his talibusque rebus pugnant inter se viri doctissimi nec quisquam facile iudicaverit quid in quaque arte sit rectum aut verum. Non igitur