Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/14

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

ut M nonnumquam Stobaei lectionem contra A servaret. Locos perscribam in quibus haereo:

M cum Stobaco:
ἂς i. ΙΙ (ὡς A)
τε i, 12 (om. A C)
ἐμπιπλάμενος i. 25 (πιπλάμενος A C)
δήπου iii. 7 (om. A)
ἂν iv. 10 (om. A C)
ἂν ix. 7 (om. A C)

De Mutinensis origine et auctoritate magna orta est controversia. Ejius codicis patrocinium suscepit Kalinka: sed plerique censent omnia quae propria sibi habet—et sunt multa—ad ipsum librarium esse referenda, ita ut bonae quas praebet lectiones nihil sint nisi viri docti tentamina. Exemplum insignissimum est ad Hieronem i. 23, ubi librarius, ut ait Thalheimius, ‘cum aperto vitio legeret (in Ascilicet): ταῦτα τὰ ἐδέσματα εἶναι ἢ μαλακῆς καὶ ἀσθενούσης τρυφῆς ψυχής ἐπιθύματα, primum facillimam et veram sanandi viam iniit τρυφῆ, deinde lectionis traditae religione motus σ et in margine ὑπὸ addidit’, id quod ‘facere nullo modo potuit, si in exemplari proposito veram lectionem ante oculos habuisset’.[1] At si concedimus librarium aperta vitia corrigere studuisse, num veri simile est ut idem multa loca quae in A vere tradita esse videantur tamquam ex lubidine mutaverit?

Talia ipse opinor τούτοις pro τοῖσδε i. 8; καταφρονεῖν pro κατηγορεῖν i.14; ἄχρηστός τε καὶ ἄτιμος i, 27; τῶν δούλων i. 14; ἐκείνη pro ἐν ἐκείνοις ii. 2; fortasse ἐντυγχάνειν pro τυγχάνειν vili. 3. Quod si levis esse momenti haec

  1. τρυφῆς glossema fuisse recte indicat Persson.