Σελίδα:Xenophon V. Opuscula (1920).pdf/125

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
HIPPARCHICVS
PRAEFATIO

Ad textum Hipparchici, libri de Re Equestri, Cynegetici recensendum fundamenta optime iecerunt tres viri Itali, Cerocchi, Tommasini, Pierleoni, quorum nomina semper ab omnibus Xenophontis operum minorum studiosis celebrabuntur.

Codex Vaticanus 989 (B) quo praecipue usum esse Paulum L. Courier patet in Hipparchici et libri de Re Equestri editione praestanti quam interpretationi Gallicae additam a. 1813 iuris publici fecit, diu neglectus erat donec in lucem retraxit F. Ruehl. Continet 1. Cynegeticum, 2. de Re Equestri, 3. Hipparchicum, 4. Aeliani τακτικά, 5. Excerpta ἐκ τῶν τακτικῶν Λέοντος τοῦ σοφοῦ, 6. Nonni παράφρασις εἰς τὸ κατὰ Ἰωάννην εὐαγγέλιον. Lectu est difficilis cum ob pravitatem manus tum propter infinitum compendiorum numerum. Foliorum duorum, quae Hipparchicum inde a c. v. 3 ὡς μὴ ἐπιθῶνται usque ad c. vii. 14 ἐστι σὺν θεῷ exhibent, margo ita umore corrupta est ut alia hodie obscurata, alia prorsus exesa sint. Minime igitur mirum si de testimonio eius nonnumquam discrepat inter viros doctos. Ego quam potui diligentissime omnia quae in apparatus suos rettulerunt Cerocchi et Ruehl cum exemplari photographico contuli.