Σελίδα:Xenophon IV. Institutio Cyri (1910).pdf/9

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

Si quis hodie indagare conatur quam ad rationem constituenda sit nova Cyropaediae editio, vix fieri potest quin in vasta variarum lectionum voragine fere submersus diu ac multum laboret. Quod si pensitat cum ipsas verborum discrepantias paene innumerabiles quas offendimus in codicibus Xenophonteis eorumque qui verba eius excerpserunt, tum qualis fuerit primo alterove nostri aevi saeculo Cyropaediae conditio quoad id nunc cognosci possit, id paulatim fit perspicuum, cui praesto sint Parisinus 1640 (C), Escorialensis T iii 14 (H), Bodleianus Canon. 39 (D), Erlangensis 88 (quem F propter Bodleianum nominavi), eum omnia fere possidere quae sint necessaria, non dico ad ipsam semper Xenophontis manum restituendam, quae nescio an saepe inter correctorum interpretumve antiquorum labores ex parte evanuerit, sed ut examinet ea quorum utrumlibet ille scribere potuerit. Quae vero huiusce editionis in apparatum criticum relegata sunt, saepe non minus videntur esse probabilia quam quae in textu leguntur: neque lege formulave ulla stabiliri potest utrum utri sit anteponendum. Nam quod Hugius demonstrare studuit hic Parisini C et Erlangensis consensum, illic Parisinorum C A et Guelferbytani maximi esse momenti, id quam fallax sit et lubricum praeceptum gravissimus est omnium testis, Papyrus illa saeculi secundi quam

v