Σελίδα:Xenophon IV. Institutio Cyri (1910).pdf/16

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

Sunt autem πη cum D V ii 4; ηει την iii 5, unde apparet εὐθὺ τὴν ἐπὶ βαβυλῶνος V ii 37 ex εὐθὺ Βαβυλῶνος et τὴν ἐπὶ βαβυλῶνος conflata esse; στρατευμα γε iii 12; εκτησω cum DF 19; καλεσαιμεν (?) cum H pr. D F 19. Alia autem supplet margo adespota quorum nonnulla in uno alterove codice nobis obviam fiunt: τα νυν παροντα enim est in D V ii 24; παλλαντις (?) in D F 28; αντιλαβοιτο in E iii 12; προαγγειλαι in C A E G H ib.; εφησε (?) in D F 16. Postremo superscripta illa εχειν V iii 15, ελεξεν 19, του γεγενημενου 20 etiam in D F, καταλιπειν autem 19 in F habemus.

Fuerint igitur a διορθωτοῦ H ... antiqui manu profecta magna lectionum pars in D F repertarum. Sed multa etiam in ipso textu antiquitus legebantur quae a C H plane absunt, in D F superfuerunt. Et eorum quae C E habent singularia neminem fugit quam exilia fuerint et incerta superiori memoria indicia, ita ut conicere liceat nostro aevo ineunte textus translaticii qui nondum in duas abiisset familias, partem fuisse maximam C H et D F, sed magnam quoque C D F et H D F; deinde aliqua sane sed multo pauciora codicis H futuri signa, codicis C autem fere nulla. Neque illud quamvis tenue praetereundum est, et scriptorem libri qui περὶ ὕψους inscribitur et ipsum Ciceronem eiusmodi textum legisse videri. Ille enim I v 2 citans πάντων καὶ exscripsit cum C H, πολεμικώτατον autem cum C D F: hic lib. VIII cap. vii 17–22 loco Catonis maioris notissimo vertens nusquam aut nullum fore scripsit ubi οὐδὲν ἔτι ἐγὼ ἔσομαι D F, sed οὐδὲν εἰμι ἐγὼ ἔτι. C H; agnoscit γὰρ quod D F omittunt; non reddit διεπέπρακτο (C), sed διεπράττετο (H D F); non διανέμειν neque οὕτω (D F), sed δια-

xii