Σελίδα:Xenophon IV. Institutio Cyri (1910).pdf/13

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

καὶ ἐτρέφετο solus; 2 δὲ post ἀστυάγης cum D F; ὅτι om. cum D F; 3 γὰρ om. cum Stobaeo; 4 ἢ διαναπηδᾶν cum C G D; ib. μάλιστα om. solus; v 12 γὰρ κτῆμα, ubi τὸ κτῆμα D, κτῆμα cet.; III i 4 ἀπῆλθον solus; V ii 12 τὸ cum C D; 27 κατηγόρεις solus; VIII viii 1 τοῦ pro τῇ cum C; 12 ἀρταξέρξης cum C E D F; 19 ἦν om.; 25 ἄκοντες solus et πολέμιους cum D. Eiusdem sunt recensionis quae in Excerptis περὶ γνωμῶv sunt Cyropaediae particulae. Omissa igitur sunt in Vaticano 72[1] cum H VII v 75 ὄντας ἀγαθούς et VIII iii 41 πολλοὶ δὲ πιεῖν. Sed VII v 81 τῶν ante ἡδίστων et 82 γε omissum post οὕτω cum D F alterius recensionis vestigia sunt. Ad VIII iii 39 γε post ὅτι add. Vat. 72 solus: quocum conferendus H, ubi ἐ vocabuli ἐκ in rasura est. At contra loci Xenophontei in Excerptis περὶ δημηγοριῶν descripti textum Cyropaediae exhibent plane cum D F congruentem. Ambrosianus B 119, qui ipse decimo saeculo scriptus est, in lib. I cap. v §§ 7–14 haec tantum cum C H habet communia: 9 τῇ om. ante πόλει, 10 ἔπειπερ, 11 εἰσὶ om.; in III iii 44 ubi ἀγὼν, quod omittit C, cum c E H, non cum D F ὁ ἀγὼν habet, notabilis est quattuor illorum C E D F dissensus.

Multo tamen altiorem ad vetustatem referre licet duplicem illam recensionem. Priscianus, qui quinquiens Cyropaediam citat, cum D F scribit τῶν Ἀσσυρίων ἦσαν IV ii 1 contra H, et πυνθάνωνται VII iii 7 contra C H, sed nusquam dissentit a D F. Et quinto, ut videtur, saeculo, Stobaeus, qui eclogarum ethicarum thesaurum quemdam ignotum expilasse creditur, illum nobis tradit textum qui in D F legitur, vel,

  1. Cf. K. Schenkl, Bursian’s Jahresbericht, 1888, p. 28.
ix