Σελίδα:Xenophon IV. Institutio Cyri (1910).pdf/12

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

ex silentio igitur concludi licet quae sit huius illiusve lectio. Bodleiani contra neglexi nequissima quaeque, et omnia fere quae intulit d. Neque operae fuit pretium Etonensis nisi raro habere rationem. Proxime vero ad C accedit, sed editio critica est scioli cuiusdam minime critici. Ne omnia tamen quae propria habet temere opinemur aevi esse recentioris, πολέμιους dat solus cum P(apyro) V ii 25, et ἀντιλάβοιτο cum P mg. ib. 12.

Tandem explorato Escorialensi sperni posthac potest Parisinus A: Guelferbytani (G) manum recentiorem inutilem reddidit Bodleianus. G initio operis cum D F congruere animadvertit Hugius; neque prorsus neglegendus est hic codex, cum saepe careat minoribus A H vitiis, nonnumquam proprium sibi aliquid haud magnum illud quidem sed lucrosum praebeat, quale est ξυν- pro συν- ceterorum.

Iam decimo aevi Christiani saeculo exstitisse geminam Cyropaediae recensionem facile cognoscimus si Constantini Porphyrogennetae Encyclopaediae relliquias cum Excerptis περὶ δημηγοριῶν, thesauro illi aequalibus, comparamus. Eorum enim textus quae ex Cyropaedia descripta continent Excerpta Peiresciana[1] plerumque cum Escorialensi consentit easdemque habet lacunas (I iv 3 ἢ … ὤν, V ii 11 ἢ καὶ … δίδως, VIII viii 3 οὐδ’ … ἐπίστευεν). Sed I ii 1 περσέως habet cum C D F; ii 1 μητρὸς δὲ μανδάνης omissis ὁμολογεῖται et γενέσθαι, sic ut apud Suidam locus recurrit; iii δὲ cum C E; iv 1 κατέμενεν αὐτοῦ

  1. Codicis Turonensis sive Peiresciani, in quo exstant Ἐκλογαὶ περὶ ἀρετῆς καὶ κακίας, discrepantias scripturae mecum communicavit A. G. Roos.
viii