Σελίδα:Xenophon IV. Institutio Cyri (1910).pdf/11

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

i 1; ἴῃ (coni. Cobet) v 80; δύνηται VIII ii 16; δὸς additum post δορυφόρων iii 6; πολὺ γὰρ μάλιστα 25; εἰσιν ἔτι vi 5; στρατιὰν (coni. Sturz) viii 6. Denique saepius αὑτοῦ etc. recte scribit V ubi alii αὐτοῦ etc., alii ἑαυτοῦ etc., habent.

Codicum tria sunt genera, quarum unum diducitur in C et E, alterum in H A G (V), tertium in D et F. Sed, ne tres potius quam duas esse familias arbitremur, in primis duobus libris rursusque a libri quarti cap. ii, s. 21 usque ad finem operis C E cum H A G plerumque consentiunt; nec raro tamen D F sequuntur; ubi C E sibi aliquid proprium habent, quod persaepe fit, consentiunt saepius inter se quam dissentiunt H A G et D F. In media parte operis, h.e. in tertio libro et in quarto usque ad cap. ii, s. 21 C multo propius abesse a F quam in ceteris ab H A G demonstravit Hugius. Lacuna quidem inde a IV ii 20 usque ad V ii 27 est in F, quo de loco nihil nunc superest praeter pauca illa quae ex integro adhuc codice notaverat Camerarius. Sed Hugii iudicium optime confirmat Bodleianus, codex corruptissimus ille quidem, sed saepe veri unicus testis ubi vitium est in Erlangensi. Duos passus est correctores, quorum alter et recentior (d) multa intulit modo in ipsum textum modo in marginem e codice Escorialensi consimili, et prima capita usque ad folium vicesimum creberrimis lituris ita immutavit ut iam in speciem illius recensionis confirmata sint.

Parisinum 1640 (C) ad bibliothecam Bodleianam in usum meum insigni sed solita benignitate mittendum curavit vir clarissimus H. Omont. Huius codicis et Escorialensis omnes in apparatu dedi varietates:

vii