Σελίδα:Xenophon IV. Institutio Cyri (1910).pdf/10

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

anno 1897 iuris publici fecit K. Wessely,[1] unde oritur suspicio rariorem illum dissimilium alioqui codicum consensum ex iudicio scribarum archetyporum pendere quibus, cum inter duas vel etiam tres quas praeberet editio critica varias lectiones iudicandum esset, forte eadem placuerit.

Sub finem libri quinti in manum Vaticani 1335 (V) vetustissimam illam offendimus quae saeculi est duodecimi. Praeclarum illum codicem piget me serius contulisse quam ut in apparatu constanter adhiberem. Quem autem exhibet textum eundem maximam in partem dat Escorialensis prima vel altera manus. Sed nonnulla quae in Vaticano integra habemus in Escorialensi corrupta sunt; quo in numero eminent κοινῶνας VII v 35; αὕτη VIII i 35; ἴδω ii 22; τότε iv 28; παγκάλης v 28. Tum nonnulla solus offert Vaticanus vera aut verisimilia, quae sunt haec: τοῦτ’ VI i 3, recte opinor; τῷ om. ante πελάγει 16, recte; ὄντων del. post ἑαυτῶν 18; τὸν del. ante Ἀρτάβαζον 34; ὁ om. ante Ἀρτάβαζος 35; ἐκπλέω ii 7 l. 2; uarroῦmen 22; ὑμῖν iii 21; ἀπὸ τοῦ ἵππου om. VII i 38; αὐτόν ποτε ii 19; καὶ del. ante ὑμᾶς v 85; ἐσημάνατε VIII vii 3. Deinde eorum quae in V perperam erant scripta multa correcta sunt e codice qui quamvis Erlangensis Bodleianique similis interdum Parisinum, interdum ignotum quemdam sequitur. Nescimus unde oriantur correctoris πειράσεσθαι VI i 21; καὶ οὕτως 26, ubi ὡς δ’ V cum C H; οὔτ’ εἴ τις ἴππον ib.; οἷός εἶ 38, ubi οἷός τ’ εἶ D F; προσπλεῖν additum post στράτευμα ii 10; ἐπιπίνοιμεν, ut Cum εἰ quadret 28; χρὴ additum post ἀκοντιστῶν 36; ἐμφαγεῖν καὶ πιεῖν (coni. Cobet) VII

  1. Vide Corpus Papyrorum Raineri eius anni.
vi