Σελίδα:Xenophon III. Expeditio Cyri (1904).pdf/12

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
vi
PRAEFATIO

tulerunt A. Hugius et G. Gemollius, sed, cum lectu sit perdifficilis codex, hic illic inter se dissentiunt viri docti. Cum in f. 123 senarios iambicos triginta habeat, quos inter annos 870 et 911 post Chr. confectos esse demonstravit Hugius, sequitur ut codicis C fons fuerit Anabaseos liber exeuntis saeculi IX vel ineuntis X. In libris I–IV permultas prioris manus lectiones (quae apud nos C1 appellantur) mutavit corrector quidam (vel forte plures) codice adhibito deterioris familiae, antequam B A ex C describerentur, et lacunas explevit: In libris V usque ad VII multa folia omni emendatione carent, pauca tamen alterius familiae lectiones inlatas habent: lacunae non expletae sunt. In libro denique septimo spatia vacua ex alterius familiae exemplari altera dimidia parte saec. XV expleta sunt. C correctus apud nos C2 appellatur.

B est Parisinus 1641 chartaceus forma maxima. Anabasin continent f. 1–94 v., Cyropaediam f. 95–228. Ex subscriptione[1] patet a Michaele Apostolio in Creta (i.e. post a. 1462) scriptum esse (vide Hugium in Comment. p. 5). A cod. C descriptum esse iam exposuit Dindorfius. Quas in lib. VII lacunas habet C1 aut non expletae sunt in B aut coniectura expletae Apostoli ipsius. Multa sed levissima menda correxit: et multo plura inscitia vel nimia corrigendi licentia depravavit quam emendavit. Post Gailium multo accuratius contulit Duebnerus[2].

A est Vaticanus 987, ab H. Amatio collatus. Ex

  1. Μιχαῆλος Ἀποστόλιος Βυζάντιος μετὰ τὴν τῆς ἑαυτοῦ πατρίδος ἄλωσιν πενίᾳ συζῶν καὶ τόδε τὸ βιβλίον μισθῷ ἐν Κρήτῃ ἐξέγραψεν. Cf. praefationem meam ad Oeconomicum.
  2. Ab eodem Michaele Apostolio exaratus est cod. Berolensis 1643 Phill.: subscriptio μιχαῆλος ἀποστόλιος βυζάντιος δορυάλωτος οὕννοις, πενόμενος, ἔγραψα. ζεβεδαίου δὲ μισθῶ τοῦ γεωργίου.