Σελίδα:Xenophon III. Expeditio Cyri (1904).pdf/10

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
iv
PRAEFATIO

ne mentione quidem dignos esse nisi ubi lacuna aut mendum aliquod manifestum in C inveniatur[1]. Enimvero etsi codicis C quam deteriorum origo cum ob casum felicem altius repeti potest tum purior fuisse videtur, neque video quomodo probari possit numquam coniecturis, interpretamentis, verbis temere transpositis laborasse archetypum nisi res hodie in C ante oculos posita sit, neque quisquam temere diiudicabit qualis fuerit deteriorum archetypus, quem quamvis corruptum aliquantum saltem sinceri conservasse constat. Multa quae idcirco quod in deterioribus leguntur nunc ne mentione quidem digna habentur, per se nullo modo peiora esse arbitror quam quae in Parisino exstant. Qua de causa quamquam in textu constituendo Dindorfi normam secutus sum, ‘ut ubi sana ratione fieri possit cum meliorum librorum consensui tum ubi hi inter se dissentiant primae manui codicis C obtemperetur, tamen si quid probabile habent deteriores, in apparatu perscribendum esse putavi.

Iam vero si ipsam quam sibi proposuit Gemollius rationem sequimur, exemplo luculento demonstrari potest codicem e fonte noni saeculi derivatum non sine exceptione deterioribus omnibus anteponendum esse. Fragmentum enim illud libri sexti saec. III exaratum quod nuper publici iuris fecerunt vv. illustres Grenfell et Hunt (Pap. Oxyrhynch. iii. p. 120) non modo mendis quibusdam caret quae deteriores non polluunt, codicem autem C legentium oculis obversantur (ἑαυτοῦ pro ἐμαυτοῦ VI vi 5, ἐκδότε pro ἐκδῶτε et ὅπου 18, εἴτι πάντας pro εἴτε πάντας 20, ᾐτισάμεθα 22, ἡγῇ ἄλλως ἢ pro ἦγες ἢ ἄλλος 24, ἢ καὶ pro καὶ μὴ ib.), sed quattuor

  1. In apparatu nostro C1 = prima manus: C2 = C correctus.