Σελίδα:Homeri Opera, vol. 1 (1920).djvu/22

Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO EDITIONIS TERTIAE

Anno 1908 prodiit huius operis editio altera, ad quam ut nonnulla tunc adiecimus ita longe plura nunc congessimus. Vt enim de nobismet loquamur codices Londinienses anno 1912, Parisienses annis 1911, 1912, 1913 cum Lutetiae hospitio fruentes hominum humanissimorum degeremus sedulo contulimus, quo fit ut cum antea Gualtero Leaf codicum et Londiniensium et Parisiensium notitiam debuissemus nunc tres tantum Parisienses viro illi docto acceptos referamus. In Hispaniam autem anno 1910 profecti Matritenses atque Escorialenses excussimus: eodem anno duobus Holkhamicis ut uterer permisit Comes de Leicester, anno 1913 Etonensem, Leidensem, binos Palatinos scrutatus sum et hos quidem a Leida et Heidelberga summa humanitate a bibliothecariis Oxoniam missos.

Etiamnunc codices P1 P11 P12 a Leafio mutuatus sum, Arturo autem Ludwich debeo lectiones codicum C partis alterius, Vi2 Vi3 W5. Sunt vero codices quos nemo aetatis nostrae viderit: illos ex Heynio plerumque exscripsimus. Ceterum maximum huius editionis incrementum a libris papyraceis provenit, quorum seges paene in immensum his annis crevit. Hos pro modulo huius libelli arcessivimus. In universum quae congessimus ad editionem quae dudum paratur maiorem conlecta sunt: in hacce minore pauca tantum adferenda erant. Monendus igitur lector hic se lectionum testiumque qui exstant partem tantum intueri. Volebamus sane cum hanc editionem pararemus multa mutari: quod ne fieret vetuit et auctum chartarum pretium et operarum merces. Igitur nonnulla quae novanda essent reliquimus. De ratione autem qua in Homero edendo usi sumus dictum est in praefatione editionis Odysseae alterius.

T. W. A.

Dabamus mense Iulio a. MCMXIX.