Σελίδα:Homeri Opera, vol. 1 (1920).djvu/19

Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

ut ἵκοντο et ἵκανον, προσέφη et μετέφη. In praepositionibus et particulis summa est confusio; praesertim inter προτί (vel ποτί) et περί, παρά et παραί, ὑπό et ὑπαί, τε et δέ, κε et γε: particulae ῥα et ἄρα saepe in aliis codicibus adhibentur, in aliis omissae.

Haec omnia notatu sunt digna si palaeographiae studere atque codicum Graecorum historiam facere velis, nobis vero usum scholarum respicientibus inutilia. Alia paulo graviora tamen eiusmodi sunt ut in praefatione potius quam in ipso opere locum habeant.

1. Dualis numerus, qui dialecti Atticae proprius videtur fuisse, adeo erat apud Alexandrinos obsoletus ut grammaticis antiquioribus pluralis loco positus esse videretur. Qua de re quamvis recte Aristarchus iudicasset—habebat enim magis integros (ut diximus) fontes—tamen in textum vulgatum manavit Zenodotea illa confusio nostrosque libros prope cunctos infecit.

2. Pro ἐβήσατο ἐδύσατο Aristarchus ἐβήσετο ἐδύσετο aut scripsit aut scribendum esse, si per libros liceret, censuit. Nos ubique formam hanc rariorem servamus.

3. Quod ad formas μαχήσομαι μαχέσσομαι atque ἐμαχησάμην ἐμαχεσσάμην attinet, ita plerumque editores egerunt ut aut ησ aut εσσ ubique ponerent. Nobis compertum est futurum μαχήσομαι vel μαχέομαι, aoristum ἐμαχεσσάμην vel ἐμαχεσάμην apud Homerum fuisse.

4. Formas temporis praesentis τιθεῖς μεθιεῖς ἀνιεῖς, imperfecti ἐτίθει μεθίεις μεθίει ἀνίεις ἀνίει sim. dubitanter admisimus. Olim certe τίθης ἐτίθη μεθίης μεθίη etc. scribebantur, sed qua aetate invaserit mutatio sive corruptio ignoratur. Lectionem vulgatam retinere iutius erat.

5. Pro εἵαται εἵατο formas Aristarcheas ἥαται ἥατο

xv