Σελίδα:Homeri Opera, vol. 1 (1920).djvu/18

Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

itaque neque accentuum (de quibus adeunda sunt veterum grammaticorum praecepta) nec spiritus nec vocabulorum divisionis neque interpunctionis rationem habuimus. Crases quales sunt κἀκεῖνος, κἀκεῖθι ne iubentibus quidem libris admisimus, cum Aristarchus καὶ κεῖνος, καὶ κεῖθι servaverit. Sic τῷ ἐμῷ sim. (non τῷ ’μῷ) scripsimus; quamvis de his formis dubitari possit. De iota subscripto, in nostris libris nulla constantia posito, librorum testimonia nihil opus erat exscribere. Idem plerumque de augmentis verborum valet, de quibus iam Alexandrinorum aetate, ut ex Aristarcheis discimus, controversia erat. Si autem illis res in dubio stabat, haud verisimile erit scribas nostros melius edoctos esse. Nec minor est in omnibus fere verborum temporibus modisque dubitatio. Si enim binae erant formae, velut ἔπεμπε et ἔπεμψε, βασίλευε et βασίλευσε, ἐξενάριζε et ἐξενάριξε, πολιμίζων et πολεμίξων, πεπίθωμεν et πεπίθοιμεν, κάμητε et κάμοιτε, μάχηται et μάχοιτο, ὀλέσσῃ et ὀλέσσαι, νοήσεις et νοήσῃς, ὀτρύνω et ὀτρυνέω, ἄνωγεν et ἀνώγει,—quarum discrimina ne antiqui quidem rhapsodi rite callebant,—nihil habebant Graeculi Byzantinis temporibus nati quo rem decernerent. Formarum earum vel difficilior est ratio, quarum altera linguae erat Homericae propria, altera Atticis frequentata: ut sunt ἐθέλωμι et ἐθέλοιμι, τύχωμι et τύχοιμι, θήῃς et θείης, δαμήῃς et δαμείης, ἴμεναι et ἰέναι, πολεμιζέμεν et πολεμίζειν, ἔλθεμεν et ἐλθεῖν. Nec magis facile erat inter ἔειπας et ἔειπες, ἔτραπον et ἔτρεπον, ὑπήνεικα et ὑπήνεγκα electionem facere. In declinatione nominum eadem fere est ratio inter στήθεφσι et στήθεσσι, Πηλέος et Πηλέως, παλάμῃς et παλάμαις. Vocabula quibus idem vel simile significatur confundi solent:

xiv