Σελίδα:Homeri Opera, vol. 1 (1920).djvu/13

Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

tamen vulgo hodie leguntur. Id quoque tenendum est, quod nuper vir cl. Arturus Ludwich demonstravit[1], vulgatam ab antiquissimis temporibus lectionem ab illa Aristarchea haud raro discrepare, eandem ad codices nostros propius accedere. Vnde colligas libros nostros non ex Alexandrina aliqua fabrica, sed e vetustissimis exemplaribus fluxisse.

Dicat fortasse quispiam, si res eiusmodi se habeant, profecto dandam esse operam ut solis codicum testimoniis utamur, neglecta importuna grammaticorum eruditione. Hoc vero ita esset Scyllam vitare ut in Charybdin incideres.

Etenim textus Homerici studium tantum aberat ut Alexandrinorum inventum esset, ut iam tertio ante Aristarchum saeculo floreret. Antimachus enim, qui primus videtur Homeri διόρθωσιν instituisse, aequalis erat Socratis. Vt ille a Colophone Athenas, sic fere insequenti saeculo Zenodotus ab Epheso Alexandriam venit, atque doctrinam iam antiquam novis sedibus intulit. Hinc longa recensionum Homeri series—Rhiani Philemonis Sosigenis Aristophanis aliorum, qui omnes saepius ab Aristarcho citantur. Praeter eas, quae cum a singulis viris profectae sint αἱ κατ′ ἄνδρα appellantur, aliud erat genus editionum quibus nomina a civitatibus indita erant. Tales sunt Massiliensis Chia Argolica Cypria Sinopica, fortasse etiam Cretensis et Aeolica; quae nomina quid velint incertum est. Credo equidem F. A. Wolf[2] recte censuisse cum per ea nomina diceret patriam codicis cuiusque significari, unde scilicet a regis Aegyptiaci ministris

  1. A. Ludwich, Die Homervulgata als voralexandrinisch erwiesen 1898.
  2. Wolf Proll. p. clxxviii.
ix