Σελίδα:Diodori Bibliotheca Historica, I (1888).djvu/7

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.

Henrieus Stephanus ut est princeps editorum Diodori Siculi, ita ea quoque re ceteris excellit, quod ad opera Diodori edenda ipse libros manu scriptos inquisivit et consuluit Nam Petrus Wesselingius, praestantissimus secundum Stephanum Diodori editor, omnes codieum collationes debet aliis, inprimis Franc. Dionysio Camusato, qui cum Josepho Wasse Diodori opera eorrecta edere animum induxerat; Camusati mortui scripta per Jac. Ph. D'Orvillium, qui ea suo aere redemerat, in Wesselingi manus venerunt. Eademque fortunae invidia accidit, ut Richardus Bergmann, qui quod Bekker et Dindorf omiserant, ipsos Diodori codices adiit, morte immatura abreptus his suis collationibus tanto labore ac sudore conquisitis ipse uti nequiret: quod eo magis dolemus, quo maiores exspectationes vir tam eximiae diligentiae commovit, etiamsi praeter varias codicum lectiones in scriniis eius nihil ad editionem Diodori parandam utile inventum est. Bergmanni collationes per Teubner bibliopolam de scriptoribus antiquis bene meritum conservatae mihique ante duodeviginti menses traditae ad novam editionem curandam optimo fuerunt adiumento. Quam ob causam

haec Diodori editio memoriae
Richardi Bergmann
sacra esto
tamquam monumentum ex hereditate factum.


Norimbergae, Nov 1887. Fr. Vogel.