Σελίδα:Diodori Bibliotheca Historica, I (1888).djvu/11

Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
VII
DE CODICIBUS.

observavit: ‘quamvis pullus lacerque sit margo, medium ipsum folium (297) quodam modo defensum tectumque fuisse facile ex eius munditia perspicitur. qua re venit in opinionem aliquamdiu folium aliquod affixum fuisse, quod efficeret, ne id quod nune est ultimum (297) laederetur.’ Hoc folium iam diu abscissum cum foliis 295–297 olim effecit dimidium quaternionem, ut supra diximus, litteris λζ insignitum.

Pro certo igitur habendum est codicis D et primum et ultimum folium hominum temporumque iniuriis perditum esse et id, ut videtur, ante saeculum XIII, quo alter librarius folia quinquaginta unum renovans damna codicis sarcienda susceperat. Quo explorato simul constat omnes codices, qui librum quintum tribus paragraphis omissis in vocabulo κατέσχεν finiunt, ortos esse ex codice D. Sunt vero hi:

Coislinianus codex 149 chartaceus foliorum formae maximae 780 scriptus saeculo XV (continet libros I–V atque XI–XV): ‘in eo sunt lectionum discrimina multa, quorum specimen in bibliotheca Coisliniana dedimus p.214; hunc codicem consulat, si quis novam editionem parare velit’ Montfaucon biblioth. p. 1057. Collationem huius libri a Camusato factam publici iuris fecit Wesselingius.

Mutinensis codex III F. 7 (in folio) bibliothecae Estensis, in quo post librum quintum haec invenitur subseriptio: Μηχαῆλος Ἀποστόλης Βυζάντιος μετὰ τὴν ἅλωσιν τῆς αὑτοῦ πατρίδος πενίᾳ συζῶν καὶ τήνδε τὴν βίβλον μισθῷ ἐν Κρήτῃ ἐξέγραψεν, collatus est in usum Camusati ab L.A. Muratorio; sed nisi forte Wesselingi editio parum est accurata, nimis festinanter eum munere suo functum esse cum alia tum id ostendit, quod