Duas Argonauticorum editiones ab ipso Apollonio profectas esse ex antiquitate compertum habemus, quarum qui noti sunt codices alteram solum expresserunt. Nec mirum, nam nihil est cur primam editionem ipsi poetae diu integram superstitem fuisse credamus. Ruhnkenius tamen, vir perillustris, assentientibus aliis saeculi illius doctis viris, multas et insignes codicum varias lectiones e prima editione haustas esse contendit, et unus inventus est Ch. D. Beckius qui duas esse codicum familias putaret quarum utraque alterutram e duabus carminis recensionibus exhiberet. Haec tamen opinio iamdiu explosa est, et varietates illas fere omnes alterius editionis esse satis inter doctos constat. Primae quidem editionis sex septemve fragmenta habemus in scholiis quae nobis restant, et e versibus quibusdam libri tertii (vv. 927 sqq.) quomodo poeta totum illum locum ordinaverit licet coniectare, sed neque codices vestigia proferunt praeter levissima, neque grammatici προέκδοσιν noverant ullam.
Eximius ille liber bibliothecae Florentinae Laurent. plut. xxxii, 9 saec. xi ineuntis, qui Sophoclem Aeschylum Apollonium continet, non solum vetustissimus est codicum nostrorum sed etiam ita longe optimus ut prae illo vix quisquam alius in numerum veniat. Sed quamquam editio princeps 1496 hoc